monumenta.ch > Plinius > sectio 77

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 14, 77
{X} Hactenus bonitas vini nationibus debetur. apud Graecos cura clarissimum nomen accepit quod appellaverunt bion, ad plurimos valetudinem usus excogitatum, ut docebimus in parte medicinae. fit autem hoc modo: uvae paulum ante maturitatem decerptae siccantur acri sole, ter die versatae per triduum, quarto exprimuntur, dein in cadis sole inveterantur.